Ketone


Kētōnē[1] (-ae, f.) seu cētōnē[1] (-ae, f.; decl. sicut anemone;[2] vide etiam Gr. κετόνη?) est compositum chemicum organicum quae gregem carbonylum C=O media catena hydrocarbonea (sive aliphata sive cyclica) habet (si ad extremam catenam grex C=O vinctus est de aldehydo, non de cetona agitur). Formula acetonae exempli gratia quae simplicissima cetone habetur: CH3COCH3.
Ad nomina cetonarum creanda suffixum -ōnē nomini hydrocarbonei cognati addi solet: propanum/propanone (quae saepius acetone appellari solet), butanum/butanone, pentanum/pentanone etc. Numerus carbonii quod gregem carboxylum fert ita indicari debet: propan-2-one (alias acetone). Cetonae nominari possunt in modo vel systematis communis vel systematis IUPAC.
De etymologia ketonae
[recensere | fontem recensere]Nomen ketonae, prima littera vocabuli Theodisci Aketon (quod quidem hodie Aceton scribitur) deleta, factum est ab Leopoldo Gmelin, chemico Germanico, in opere Handbuch der theoretischen Chemie (ed. quarta, 1848) inscripto. Nomen acetonae a Lat. acetum et suffixum patronymicum Gr. -όνη formatus erat, cuius usus in illo vocabulo – quasi derivationem indicans – post quam Gmelin id adoptavit quoque ad nomen ketonae creandum, geniturus erat nomenclaturam chimicam (-onē) acidorum debilium.[2]
De fabricatione industriali
[recensere | fontem recensere]
In industria chemica cetonae per oxidationem alcoholis secundarii producuntur secundum reactionem infrascriptam:
Exempla
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Romane Bertrand, Fabrizio Andreelli, Jean-Michel Lecerf. "Corps cétoniques : définitions, synthèse et rôles dans le métabolisme énergétique", Médecine des Maladies Métaboliques, 2022: 580-585
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad cetonas pertinent
- Aquaportail
- Britannica
