Jump to content

Phyllodium

E Vicipaedia
Image
Series plantularum Acaciae mangii: in duabus iuvenioribus folia tantum usitata conspiciuntur (composita pinnata, petiolo terete), a tertia vero a sinistris posita phyllodia (petiolo applanato et sine lamina). In tertia et quarta plantula conspiciuntur etiam folia intermedia, petiolum iam increscentem applanatumque habentia, sed et laminam.

Phyllodium[1] est folium, praesertim plantarum angiospermarum, in quo e duabus folii partibus, petiolo nempe et lamina, altera deest, petiolus vero crescit supra quod de more est. In phyllodiis ergo petiolus, secus teres, applanatur. et photosynthesis in eo fit.[2]

Iuxta interpretationem Agnetis Arber folia Graminearum reapse phyllodia sunt, lamina eorum cum petiolo dicotyledonearum homologa;[3] quae autem hypothesis postea refutata est.[4][5]

Nexus interni

  1. W. T. Stearn, Botanical Latin, ed. quarta (David & Charles, 1992). ISBN 0-7153-0052-0.
  2. A. D. Bell & A. Bryan, Plant form: An illustrated guide to flowering plant morphology (Portlandiae et Londini: Timber Press, 2008). ISBN 978-0-88192-580-1.
  3. Arber, Agnes (1918) The phyllode theory of the monocotyledonous leaf, with special reference to anatomical evidence. Ann. Bot. (Lond.) 32: 465–501.
  4. Kaplan, D.R. (1973) The Problem of Leaf Morphology and Evolution in the Monocotyledons. The Quarterly Review of Biology, 48 (3): 437–457.
  5. Richardson, A.E., Cheng, J., Johnston, R., Kennaway, R., Conlon, B.R., Rebocho, A.B., Kong, H., Scanlon, M.J., Hake, S. & Coen, E. (2021) Evolution of the grass leaf by primordium extension and petiole-lamina remodeling. Science, 374: 1377–1381.