Jump to content

Gasia nobilia

Image
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Gas nobile)
Image
Tubi gasibus nobilibus pleni quae varios colores reddunt.

Gasia nobilia (sive inertia) sunt elementa, quae ad ultimum systematis periodici gregem (hoc est 18) pertinent. Eorum configuratio electronice ns2np6 indicat orbem electronicum exteriorem plenum esse nec quicquam ad stabilitatem chemicam eis deesse. Itaque moleculas non formant sed atomis singulis per spatium meant. Quodque gas nobile datis condicionibus communibus sub forma gasis, id est aeris existit.

Gasia nobilia numquam vel raro tantum reagunt, pariter ac metalla nobilia, ex qua proprietate nomen trahunt. 'Inertia' quoque ob id ipsum saepe dicuntur. Plurima eorum anno 1898 a Guilelmo Ramsay in aere atmosphaerico detecta sunt, antecedente helio quod prius in spectro solari inventum erat.

Centesimam partem telluris atmosphaerae praebent et argon tertium locum (siquidem vaporem aquae excipias) post nitrogenium et oxygenium obtinet.

Prima compositio gasis nobilis anno 1962 in laboratorio facta est quae fuit xenonis hexafluoroplatinas XePtF6. Paulo post fluorum ipsum xenon oxydare posse demonstratum est (XeF4) cum pressio sex atmosphaeras aequiperat et temperatura 400 gradus Celsianos. Hactenus multa xeni composita reperiuntur, item pauca quae a krypto et rado gasibus formantur. Paucissima vero a neo aut argo.

Gasia nobilia sunt:

Fabris gasia nobilia (imprimis argon) ad protegendas ab oxydatione materias usui sunt, sed et ad construendas aeronaves vel ad alia multa inserviunt.

In theoretica physica utilia sunt ad thermodynamicam gasis perfecti probandam cuius proprietatibus idealibus proxima sunt.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]