Jump to content

Cappadocia

E Vicipaedia
Image
Cappadocia antiqua
Image
Thema Cappadociae imperii Byzantini
Image
Visu digna loci regionis

Cappadocia (Turcice Kapadokya, Graece Καππαδοκίας) est regio historica media Asia Minore sita. Regnum fuit a tertio saeculo a.C.n. ubi regnaverunt reges quibus omnibus Ariarathes nomen fuit (ab Ariarathe I usque ad Ariarathem X). Secundum locum post regem tenebat sacerdos Deae Matris Comanis veneratae[1]. Ariarathe X mortuo permittentibus Romanis Cappadoces sibi Ariobarzanem regem elegerunt[2]. Ultimus rex Archelaus Sisines a Marco Antonio, cum stirpe regia quamvis non cognatus, circa 40 a.C.n. creatus Romae 17 p.c. obiit ubi Tiberius imperator eum detinebat. Quo mortuo provincia Romana fuit

Nostris temporibus Cappadociam provinciae Nevşehir, Niğde, Aksaray, Kırşehir et Kayseri rite complectuntur. 

Nomen deductum est a linguae Persicae antiquae voce Katpatuka, quod alii regionem venustorum equorum significare, alii etiam de verbo Hattorum Kizzuwatna originem trahere putant.[3]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Catherine Jolivet-Lévy (1997), La Cappadoce, CNRS.
  • R.D. Sullivan (1980), 'The Dynasty of Cappadocia', ANRW II.7.2 : 1147-1161.