Tetanus
|
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |

Tetanus[1] est morbus accurate infectio, cuius causa bacterium clostridium tetani est. Sporae huius bacterii in terra hortorum et in pulvere viarum sunt. Infectio incipit, cum hae sporae per vulnus corpus invadunt. Bacterii toxinum tetanospasminum conficiunt, quae cellulas systematis nervosi laedit et spasmos musculorum efficit. Tetanus hominem aegrum morti saepe (in 10 ad 20 % casuum) obicit.[2]
Indicia morbi
[recensere | fontem recensere]Tempus incubationis inter tres dies et tres hebdomadas durat, post quod intervallum temporis indicia fiunt dolores capitis, vertigo, defatigatio, dolores musculares et postea vehementes spasmi musculorum. Morbus conscientiam et sensus non tangit.
Quomodo agat toxinum clostridii tetani
[recensere | fontem recensere]Toxinum tetani est proteasis quae secat certas proteinas SNARE extremitatis praesynapticae in neuronum axonibus, imprimis synaptobrevinam quae membranam vesicularum neurotransmissores continentium membranae praesynapticae adligat. Ita neurotransmissorum emissionem per exocytosim prohibet. Non aliter agit quam toxinum clostridii botuli sed interneurones inhibitores medullae sibi eligere solet, non neurones motorios. Cum inhibitio tollitur excitatio maxima et diuturna fit, musculis spasmum et rigorem efficiens.
Notae
[recensere | fontem recensere]Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Propagatio tetani in mundo
- Spasmi musculorum vultus (Risus sardonicus)
- Spasmi musculorum dorsi (Opisthotonus)

