Periegesis

Periegesis (-is, f.), vel philotheoria[1] itineris faciendi voluptas est, et omnia designat quae viator in itinere ad quemlibet locum dissimilem ei ubi habitet experitur. Periegeta est is qui iter non minus 80 chiliometrorum a sua domo voluptatis causa per horas 24 aut plures, summum vero per unum annum facit, ut ab Organizatione Mundana Turismi definitur.
Periegesis industriae sectorem tertiarium ad periegetas instruendos creavit, qui omnia sive vecturas sive xenodochium,? necnon instructionem refectionem hospitiumque offert.
Historia
[recensere | fontem recensere]Antiquis iam temporibus apud Romanas urbes inventa sunt, quae ad delectationem divitissimorum destinatae erant, sicut Baiae. Britannici optimates delectationis causa per Europam, praecipue per Franciam et Italiam a saeculo duodevicesimo ad complendam educationem itinera faciebant, quae vulgo grand tour appellabantur, unde tourismus, vocabulum anno 1937 per Societatem Civitatum creatum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Helfer, Christianus: Lexicon auxiliare, Saarbrücken 1991, p. 559, ISBN 3-923587-08-2; viator (voluptarius) philotheorus vocatur, adiectivum est philotheoricus
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad periegesem spectant. |